monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.75 > ad Romanos, 8 > sectio 1 > bnf15046.211 > bkeCod.16.203v > bnfGrec107.215 > bsbClm6224.165 > bnf6795.355 > bkeCod.16.93v > csg211.189 > csg899.42 > bnf15046.204 > sectio 6 > bavPal.lat.311.335 > sectio 73 > sectio 85 > bnf2443.4 > 1 > bnf9389.448 > bkeCod.16.52r > sectio 20 > sectio 6 > bkeCod.16.131v > bavPal.lat.311.319 > bnf8907.292 > bnf6387.19 > bumMs.H125.62 > bkeCod.16.31r > bnf15046.216 > bsbClm14056.114 > bkeCod.16.53r > sectio 46 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 2
Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Iesu Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis, caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota Ecclesia eius quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cuius est ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes ad corpus eius pertinent; cuius corporis ipse caput est, qui ascendit in coelum . Quia ergo iam novimus caput et corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et ille iam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus huius saeculi, in tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam oportet erudiri, ut igne tanquam aurum purgetur), ipse patitur. Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis . Item dicit: Quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati . Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens . Si ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum loquentem intelligamus.